NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE
IN LINGUAM LATINAM VERSI
HIER die deutsche Version
HIER die Artikel von 2010
HIER die Artikel von 2009
HIER die Artikel von 2008
HIER die Artikel von 2007
HIER die Artikel von 2006
Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)
Litterae electronicae ad translatorem
Hier zum Nachhören das Audio-file:
Format mp3 |
Format Real Audio |
(26/1/2010)
Die IX mensis februarii anni MMX
Papa de tempore quadragesimali scripsit
"Perinde ac homines maiore copia panis egent, eis quoque Deo opus est." Haec verba Summus Pontificex scripsit ratione temporis quadragesimalis habita. Papa in textu argumentum iustitiae pertractat monens iniustitiam non solum extrinsice, sed in cordibus hominis gigni.Benedictus XVI ad "Exodum" hortatur, id est "ad solidam liberationem cordis". Monuit "fraude sufficientiae desistendum esse" et sperandum esse Deum obventurum. "Firme radictus in hac spe Christianus movetur, ut iusta societas aedificetur, in qua omnes, quod eis necessarium est, obtinent, ut hominis digni vivere possint".
Papa invitavit religiosos ad Deo sese didicandum
Summus Pontifex Benedictus XVI magnum Ecclesiae Catholicae momentum vitae consecratae extulit. Die Martii Vesperas pluribus milibus sodalibus vitae consecratae in Basilica Vaticana praesentibus celebrans mundum sine hominibus Deo consecratis pauperem esse, eos "donum esse Ecclesiae mundique praestans" inculcavit. Papa dixit nulla quaestionis de efficacitate leviter positae omnino habita ratione vitam consecratam signum esse gratuitatis christianae caritatis, quod ipsum esse significans mundo in pericolo versante nimia vitae levitate deque rationibus utilitatis cogitatione pereundi. In Ecclesia die secundo mensis Februarii, festo Praesentationis Domini, plus quam decem annos dies vitae consecratae celebratur.
Summus Pontifex: Fides non est ad commotionem proclivis
Milia hominum die Veneris Benedictus XVI alloquendi casa recepit. In sua instructione cathechetica Papa hac vice de Sancto Dominico collocutus est.
A verbis orationis recedens argumentum quoque, quod maximi delectatur, instituit, id est necessitudinem inter fidem et rationem: "Fides non ad commotionem proclivis est, sed hominis integri est." Hoc hic omnibus eminens vir religiosus Hispanicus saeculi tredicesimi docet. "Ut scriptor ille eius vitae, Iordanus Saxonicus nomine, tradidit, ille Sanctus eo praestitit, quod semper cum Deo aut de Deo locutus est. Amor suus et pietas ad Christum pertinebant hicque amor cor eius aperuit hominibus, quibuscum vixit, rebusque omnibus, quibus indiguerunt, maxime vero animarum saluti."
Die II mensis februarii anni MMX
E Civitate Vaticana: Romanus Pontifex: Rota Romana munera exercet ad curam animarum pertinentia
Causae matrimoniales non tantum actus administrativi sunt, sed ad munera quoque curam animarum pertinent. De hoc Summus Pontifex Benedictus XVI. Veneris die monuit contionem habens ex occasione annum Sacrae Romanae Rotae tribunalis aperiendi. Iustitiam atque proximi caritatem his in rebus coniungendas ambasque veritati esse obstrictas. Coram iudicibus et administris tribunalis monuit munera eorum, quae munus Christi boni pastoris participarent, imprimis curae animarum coniugum afflictorum inservire debere. ... Simul administris Rotae Romanae institutum matrimonii christani protegendum et confirmandum esse. Matrimonium quidem ecclesiasticum legitime constitutum sigillum administrativum esse, sed ad hominem integrum spectare et, si dubium oriretur, diligenter investigandum esse.
Cardinalis Bertone usum instrumentorum communicationis socialis a Sede Apostolica adhibitum laudavit
Usus instrumentorum communicationis socialis, quo Sedes Apostolica nuntios evulgat, non tantum gravis, sed etiam bonus est. Hoc Cardinalis Secretarius Status, Tarcisius Bertone nomine, confirmavit die Iovis homiliam habens. Cardinalis Bertone die Mercurii Sanctam Missam ad utilitatem ministrorum et officinae typographicae Vaticanae et actorum diurnorum vulgo "L´Osservatore Romano" appellatorum celebravit. Munera horum institutorum Sedis Apostolicae ministerium esse Ecclesiae ponderosum.
Papa: "Cultura permutanda, non vulgaris reddenda est"
Vitam saepius vulgarem esse Summus Pontifex Benedicts XVI die Iovis coram trecentum quinquaginta eum audientibus, qui ad septem Pontificias Academias theologiae culturaeque fovendis pertinent, explicavit. Homines nimius ambiguis sententiis relativismi et subjectivismi adhaerere neclegentes inter eos sedulo cogitare et colloqui, quo efficeretur, ut res incertae ednodarentur. Hominem nimius raro perspici secundum indolem implicatam, quae ei esset.
Benedictus XVI: "Multi Franciso capti sunt"
Summus Pontifex Benedictus XVI, receptis sicut omni hebdomada multis alloquendi causa, die Mercurii illum Sanctum recoluit, quem quidem notum facere non necessarium est: Franciscum Assisiensem. "Multi homines - ultra etiam limites Ecclesiae - eo capti sunt modo, quo optima perfectaque paupertatis, prompti animi adiuvandi, laetitiae fraternitatisque et amoris rerum creatarum coluit." At plus esse quam tantum animi incensionem, ut nos Sanctum cernentes doceremur, Papa dixit. Id nobis esse cernendum, ex quo omnia, quibus capti essemus, oriretur. "Voluit Franciscus sicut Christus esse, Iesum in Evangelio meditari, Eum toto corde diligere eiusque virtutes imitari. Sancti, qui amici Iesu sunt, Sacras Scripturas optime cognoscunt explicantque, quod quoque Franciscum fecisse vidimus. Conspicuum, praesens quasique vivens in vita sua reddunt Verbum exemplo vitae nos invitantes, ut veram cum Christo uniusque cuiusvis propriam quaeramus coniunctionem."