NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE
IN LINGUAM LATINAM VERSI
ARCHIVIUM MMVIII
HIER das deutsche Archiv 2008
Die XXIX mensis Aprilis MMVIII
E Civitate Vaticana: Presbyteri sunt "adiutores gaudii"
Benedictus XVI ut Romanus Episcopus die Dominico viginti novem viris sacramentum ordinis contulit. Inter ordinandos, quorum alii viginti quattuor annos compleverant, alii autem non maiores erant quadraginta quattuor annis, diaconus Ecclesiae Chaldeae Bagdatensis erat. Benedictus XVI, dum ritum plurium horarum in Basilica Vaticana celebrat, dixit Presbyteri praesertim esse Evangelium eoque gaudium annuntiare. ... "Annuntiare", inquit, " et testficari gaudium: hic est nuncleus mandati vestri." Benedictus XVI in memoriam revocat verba epistulae secundae Sancti Pauli ad Corinthios: Neopresbyteros idcirco non "dominari fidei", sed "adiutores esse gaudii" debere.
Romanus Pontifex et ars musica
Italiae praeses rei publicae Georgius Napolitanus et Romanus Pontifex Benedictus XVI, dum die Iovis brevi conveniunt tempore, de condicionibus iuribus hominum ubique terrarum in effectum deducendis atque de personae humanae dignitate observanda collocuti sunt. Convenerant occasione concentus data, quem res publica Italica Romano Pontifici anniversarii tertii eius pontificatus causa obtulit. In Aula Pauli VI in Civitate Vaticana sita symphoniaci modos cecinunt ab uno Italico et a duobus Theodiscis factos, a Luciano namque Berio, Ludovico van Beethoven et Ioanne Brahms.
Romanus Pontifex tertium anniversarium diem pontificatus sui celebravit
Coepit Ecclesia quartum annum pontificatus Benedicti XVI. Quo iter in Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis faciente, aniversarius iam dies electionis Novi Eboraci die undevicesimo mensis Aprilis celebratus erat. Die Iovis hebdomadae proximae tres ipsi fuerunt anni, cum institutus est. Praeses rei publicae Italicae, Georgius Napolitanus nomine, ad Benedictum XVI honorandum vesperi diei Iovis concentum in aula Pauli VI instituit. "Pontificatum trium annorum Benedicti XVI" in memoriam revocantes dicere possumus haec: His tribus annis transactis Benedictus XVI plus quam decem milia hominum convenit. Octo fecit itinera in loca extera et octo peregit visitationes pastorales in Italia. Duas adhuc Litteras Encyclicas Benedictus XVI confecit unumque librum de Iesu publicavit. Tenor horum trium annorum verbum evadit "spei", quam amore Dei erga homines figura Iesu Christi exoriri Benedictus XVI docet.
Lombardi: "Summus Pontifex veritatis ostentator et spei nuntius"
Moderator aulae diurnariis edocendis Sedis Apostolicae supremusque moderator Stationis Radiophonicae Vaticanae, Pater Fredericus Lombardi nomine, omnibus perpensis, ea, quae ad iter Summi Pontificis in Foederatas Civitates Americae Septentrionalis pertinuerunt, optima censuit. Praeter orationem in sede Unitarum Nationum Societatis habitam imprimis praecipui esse momenti Benedicti XVI loci visitationem, qui vulgo "Ground Zero" appellatur. Quae visitatio homines solide coniunctos esse demonstavit nos movens. ... Papam Benedictum XVI veritatis esse ostentatorem simulque spei nuntium, ut dixit Lombardi.
Die XXII mensis Aprilis MMVIII
Ex Novo Eboraco: Benedictus XVI "Ground Zero" visitavit - Oratio pro afflictis diei 11 mensis Septembris 2001
Romanus Pontifex Benedictus XVI ultimo die itineris sui in Foederatas Civitates Americae Septentrionalis locum illum Manhattani adiit, qui vulgo "Ground Zero" vocatur, ibi tempore matutino (tempore loci) diei Dominicae pro eis preces ad Deum fusum, qui die undecesimo mensis Septembris anni bis millesimi primi afflicti sunt precans Deum, ut pacem in nostro mundo vi et iniuria afflicto constitueret. Praeterea oravit: "Illos in via Tua amoris ducas, quorum corda et cogitationes odio absumuntur." Benedicto XVI a Cardinali Edwardo Egan allisque ecclesiasticis Ecclesiae Foederatarum Civitatum Americae Septentrionalis Romanum Pontificem comitato precationem faciente praefectus urbis Neo-Eboracensis, Michael Bloomberg nomine, siphonarii, custodes publici, superstites et cognati aderant.
Pontifex Maximus in Sancta Missa: "Mundus desiderio flagrat spiritus"
Summus Pontifex die ante Sanctam Missam in circo Neo-Eboracensi, qui vulgo "Yankee" appellatur, sub divo secundum occasione data itineris in Foederatas Civitates Americae Septentrionalis celebrandam die Saturni una cum presbyteris religiosisque res sacras in Cathedrali Sancto Patricio dedicato in medio Manhattani sito celebravit. Quam dum persolvit, illos cohortatus est, ne contentione saeculares mores inducendi animis infingerentur et tempus adlaborandi perderent, ut scandala abusuum tollerentur, quod sanandi spatium est et purgandi. ... Mundum hodiernum dixit spiritus flagrare desiderio. Eo maioris esse momenti Ecclesiae nuntium, quod more iterato in fide vivenda, peccatis et exemplis malis ad Ecclesiam pertinentium et societatis impediri posset, quae Dei oblitum esse videretur et postulationes, quae ad fundamenta morum pertinerent, obscuraret.
Ex Vasintonia: Summus Pontifex: De natione et Ecclesia Foederatarum Civitatum Americae Septentrionalis renovandis
Pontifex Maximus Benedictus XVI occasione data Vesperarum una cum episcopis Foederatarum Civitatum Americae Septentrionalis in Armario Nationali Vasintoniensi Immaculatae Conceptionis dedicato celebratarum claris utens verbis expoposcit, ut Episcopi Foederatarum Civitatum Americae Septentrionalis nationem et Ecclesiam in omnibus, quae ad mores pertinent, renovarent. In homilia habita de vita tuenda, de familia confirmanda, de "pudore abusuum in Ecclesia Foederatarum Civitatum Americae Septentrionalis commissorum, quibus graviter affecti sumus, necnon de vituperatione, quae ad modum mores pravos corrigendi ab episcopis adhibitum spectat, locutus est.
Romanus Pontifex de doctrina catholica in institutis catholica clarius docenda monuit
Totius Ecclesiae Pastor Benedictus XVI scholas catholicas atque studiorum universitates Foederatarum Civitatum Americae Septentrionalis expoposcit, ut ea, quae doctrinae catholicae propria sunt, extollerent. Magistros professoresque studiorum universitatis Vasintoniensis die Iovis (tempore loci) conveniens officia et privilegia eorum doctrinae praxique catholicis instituendis providendi affirmavit. Ut hoc fieri posset, "testimonium omnibus perspicuum" nuntii Christiani intra et extra institutionem necessarium esse.
Ex Novo Eboraco: Pontifex Maximus: Iura hominum tuenda sunt
Summus Pontifex Benedictus XVI dixit Unitarum Nationum Societi iura hominum in potestate aliorum permittere non licere. In allocutione sua apud sedem Neo-Eboracensem Unitarum Nationum Societatis habita Supremus Ecclesiae Catholicae Pastor eis adversatus est, qui declarationem iurium hominum utilitati singulorum subicere conantur. Eam non "per partes adhiberi posse, prout inclinatio aut decisiones, quibus quidam eligerent, postularent".
Summus Pontifex se graviter pudere scandali paedophiliae dixit
Supra nubes, id est supra mare Atlanticum, apud partis Galliae inter septentriones et occasum spectantis Summus Pontifex Benedictus XVI iter Roma Vasintoniam faciens septuaginta fere diurnariis eum comitantibus, qui diversas quaestiones posuerant, respondit. Missis ambagibus de eo locutus est, quo Ecclesia in Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis gravissime vexata est, id est scandalis abusuum, delictis nempe contra sextum Decalogi praeceptum cum minoribus a sacerdotibus patratis. Quod Pontifex Maximus de scandalis paedophiliae explicavit clarum erat et planum: Qui paedophiliam committit, sacerdos Ecclesiae Catholicae non esse potest. Se dixit graviter pudere scandalorum quaerens, qui tandem fieret, ut id fieri posset. Perinde ac Ecclesiam Foederatarum Civitatum Americae Septentrionalis, praesertim autem afflictos se dolore affici. Ut res quae ad scandala pertinent solverentur, inter paedophiliam et homosexualitatem clare distinguens quandam rationem commendavit, quae tres gradus complectitur: primum investigatio in foro iuridico peragenda ab episcopis Foederatarum Civitatum Americae Septentrionalis Sede Apostolica consulta ad damna minuenda iam decisa, cum paedophilia numquam sustineri posset; deinde cura pastoralis, quae ad violationibus graviter afflictos sanos faciendos pertinenda esset; demum Ecclesiae omnibus viribus contendendum esse, talia ut numquam iterarentur.
Die XV mensis Aprilis MMVIII
E Civitate Vaticana: Romanus Pontifex in memoriam varias formas vocationum reduxit
Admiratione gratiaque Ecclesiae Romanae Episcopus Benedictus XVI missionarios atque presbyteros affecit, qui pro Evangelio annuntiando vitam profunderent, quos in munere animarum saluti explendo se totos impendere atque fidelitatem erga Christum vitam tradendo confirmare dixit simulque occasione data precationis "Regina Coeli" in area Petriana die Dominica habitae commemorat antea die Saturni in Guinea et Kenia duos presbyteros necatos esse.Diei causa, quo in Ecclesia toto orbe terrarum pro vocationibus ad sacrum ministerium oratur et qui quotannis die Dominica Quarta in tempore paschali, Dominica nempe "Boni Pastoris", celebratur, Benedictus XVI ut "pro variis formis vocationum in Ecclesia" oraretur, quo fieri posset ut cresceret et nuntium Evangelii diffunderet rogavit subindens matrimonium quoque christianum vocationem esse missionalem.
De armorum ademptione
Res quae ad armorum ademptionem pertinent sollicitant. Hoc censet Secretarius Pontificii Consilii de Iustitia et Pace, Episcopus Ioannes Paulus Crepaldi, coetum qui conventui duorum dierum de militaris apparatus deminutione atque de civitatibus minus bonis oeconomicis instructis adiuvandis alloquens. … "Hinc", inquit, "signa et indicia, de quibus bene sperare possumus, percipimus, verbi gratia negotia de pyrobolis dispergendis aut de commercio armorum, illinc non neglegere possumus impediri videri quominus omnia genera armorum inspiciantur. Commemoro negotia de armis usitatis, de armis biologicis et chemicis necnon de armis atomicis. Praeterea mihi dicendum est signa esse, quae dum videntur, ad metum universum militari more instituendi adducimur." Dum conventus in Civitate Vaticana habitur, inter alia inquisita sunt et ea, quibus armentorum ademptio et civitates minus bonis oeconomicis instructae adiuvandae coniunguntur, et momentum religionum in armis adimendis.
Summus Pontifex annuntiat: "Omnes Americanos Foederatarum Civitatum Americae Septentrionalis visitabo."
Aliquot diebus transactis Romanus Pontifex Benedictus XVI secundo profecturus est ad terram extra Europam sitam, id est ad Foederatas Civitates Americae Septentrionalis. In quodam nuntio die Martii televisifice diffuso cives earum anglice et hispanice iam allocutus est se totam terram visurum esse affirmans. Rogavit Summus Pontifex ut ad Deum precationes effunderentur, ut iter bene proficiat, sententiolam eius memorans, quae ut dixit "simplex et praecipua" est: "Christus, spes nostra". "Non", inquit, "secus ac praecessores mei iter faciens hanc annuntiabo profundam veritatem: Iesus Christus spes est virorum et mulierum omnis linguae, generis, culturae et adiunctorum socialium. Re vera Christus facies est Dei nobiscum."
Die VIII mensis Aprilis MMVIII
E Civitate Vaticana: Oportet nos magis dolere
Summus Pontifex Benedictus XVI monuit magis nos dolere modo agendi cum eis, qui divortium fecerunt, et feminis, quae abortum patraverunt. Quibusdam, qui conventui Instituto Pontificio Ioannis Pauli II studiis de matrimonio et familia fovendis instructo interfuerunt, Benedictus XVI dixit consilium divortii faciendi et abortus patrandi "non numquam in difficilissimis circumstantiis" capi, ex quo saepe graves exoriuntur dolores afflictorum. "Constat et omnibus nota est sententia moralis Ecclesiae de divortio et abortu. Semper gravia sunt peccata dignitati hominis detrimentum inferentia et Deo ipsi offendentia. Tamen Ecclesia semper quandam personam singularem ante oculos habet, praesertim infirmum et innocentem, iniustitia et peccato afflictos, etiam illos viros et milieres, qui licet hoc faciendo et patrando in culpa sint seseque vulneraverint, tamen pacem quaerunt et rationem sanationis. Qui omnes ut amorem et societatem doloris curam atque diligentiam maternam sentiant, Ecclesia obligatione imprimis tenetur, quo annuntietur Deum misericordem eis in Iesu Christo adesse." ... "Hac misericordia fulta Ecclesia fidem immotam homini et potestati eius sese corrigendi habere fovet." Etiam in difficultatibus hominem gratia Dei adiuvante capacem esse "seipsum totum fideliterque donandi."
Explicatio precis pro Iudaeis nuper omnibus notae factae
Aestimatio Ecclesiae Catholicae, cum Hebraei nominis odium reicere pergat, Iudaeorum prece feria sexta in Parasceve facienda non immutata est. Hoc ex quadam explicatione Secretariae Status die Veneris proximae hebomadae palam facta patet. Hac quoque aetate Ecclesiae Iudaei magni faciendi sunt, quod in diversis documentis Concilii Vaticani Secundi declaratum est. Explicatio Sedis Apostolicae plane respondit sententiis quorundorum institutorum Hebraeorum, quibus coniectatum est Sedem Apostolicam sententiam quae constat favorabilem de Iudaeorum immutavisse. Quod Ecclesiae hac in re sententia non immutata esset, ex eo quoque patere quod prex feria sexta in Parasceve facienda quoad usum Ritus Romani solummodo extraordinarium immutata esset, non autem in usu ordinario. Non dubium esse quin Ecclesia discrimen Iudaeorum qualecumque esset reiceret. Explicatio publicata est aliquot dies ante iter Summi Pontificis in Foederatas Civitates Americae Septentrionalis faciendum, ubi quoque quosdam Iudaeos conveniet.
Tertiae Litterae Encycilicae non ante aestatem
Summi Pontificis Benedicti XVI Tertiae Litterae Encyclicae non ante hanc aestatem publicae reddentur, ut procuratio diurnariis edocendis, cui vulgo nomen "I-Media" est, quibusdam fontibus Sedis Apostolicae ignotis suffulta ipsa edocta est. Novae Litterae Encyclicae quaestiones de iustitita in societate applicanda tractantes titulo inscribuntur "Caritas in veritate". Primo quidam observatores censerunt eas publicatum iri ante iter Summi Pontificis in Foederatas Civitates Americae Septentrionalis, quod a die decimo quinto usque ad diem vicesimum primum mensis Aprilis faciet. Procuratio notum fecit causam eas serius in lucem edendi esse, quod textus in triginta acto linguas vertatur, inter alias quoque in linguam Arabicam et Sinensem. Quas versiones nondum esse perfectas. Insuper quidam observatores natione Italici veri simile putant publicationem morando impediendum esse, quominus quidam Litteris Encyclicis socialibus ad suffragorum certationem, quae in Italia a die decimo tertio usque ad diem decimum quartum habeantur, pertinendum utantur. Sedes Apostolica non publice notum fecit tempus, quo eae edentur.
29. Marz 2008
Vatikan/El Salvador: Romero war Hirte, nicht Politiker
Oscar Romero war kein Marxist. Das betont rund 28 Jahre nach Romeros Ermordung jetzt der Postulator im Seligsprechungsverfahren, Bischof Vincenzo Paglia. Der am 24. März 1980 während einer Messfeier erschossene Erzbischof von San Salvador war „kein Intellektueller, kein Organisator, kein Reformator und schon gar kein Politiker, sondern Bischof“, schreibt Paglia in der Vatikan-Zeitung „L’Osservatore Romano“.
Oscar Romero gilt als Märtyrer, das Seligsprechungsverfahren für ihn läuft seit 1997. Verehrt wird er unter anderem in der Kirche San Bartolomeo auf der Tiberinsel in Rom, die den Märtyrern des 20. Jahrhunderts geweiht ist. Papst Benedikt XVI. wird diese Kirche am 7. April besuchen und dort beten, teilte der Vatikan jetzt mit.
Deutschland: Unbekannte Augustinus-Predigten entdeckt
In Erfurt sind sechs bisher unbekannte Predigten des Kirchenlehrers Augustinus entdeckt worden. Das teilte die Universität Erfurt jetzt mit. Drei Forscher der Österreichischen Akademie der Wissenschaften Wien identifizierten die Texte in einer mehr als 800 Jahre alten Handschrift der 'Bibliotheca Amploniana', die in Erfurt aufbewahrt wird. In drei der Predigten steht die tätige Nächstenliebe in Form von Almosen im Mittelpunkt (Sermones Erfurt 2, 3, 4). In ihnen behandelt Augustinus u. a. das Verhältnis zwischen materieller Unterstützung, die die Gemeinde ihrem Bischof gewährt, und der von ihm zu leistenden geistlichen Gegengabe in Form pastoraler Betreuung. Zwei weitere der jetzt entdeckten Predigten wurden anlässlich von Märtyrerfesten gehalten. Eine weitere, bisher gleichfalls nur lückenhaft überlieferte Märtyrerpredigt auf Cyprian, den 258 hingerichteten Märtyrerbischof von Karthago, geißelt die Unsitte, Märtyrerfeste mit ausgiebigen Trinkgelagen zu begehen (Sermo Erfurt 6), während eine andere Predigt (Sermo Erfurt 5), von der Wirklichkeit der Auferstehung der Toten handelt und dazu auffordert, an die Wahrheit der biblischen Weissagungen zu glauben, da die vorhergesagten Ereignisse zum Teil bereits eingetroffen seien.
Vatikan: „Wir wollen weiter den Dialog mit Moslems”
Die katholische Kirche ist weiter sehr am Dialog mit den Moslems interessiert. Das bekräftigt der Vatikanische Pressesaal in einer Note. Die Taufe eines Moslems durch den Papst in der Osternacht bedeute absolut kein gegenteiliges Signal, sagt Vatikansprecher Pater Federico Lombardi zur Kritik aus der islamischen Welt. Mit Magdi Allam, einem Italiener ägyptischer Herkunft hatte in der Osternacht ein für seine kontroversen Positionen bekannter Journalist die Taufe empfangen. … Pater Lombardi antwortet damit auf Kritik des Sprechers der Islam-Gelehrten, Aref Nayed. Der in Amman lebende Libyer hatte in der Taufe Allams durch Papst Benedikt eine Provokation vermutet. Und er hatte gefragt, ob der Papst etwa die manchmal gewagten Positionen Magdi Allams teilt. Lombardi: Jemanden zu taufen, bedeutet die Anerkennung, dass er sich frei und ehrlich zum christlichen Glauben bekannt hat. Aber natürlich ist jeder Gläubige auch frei, seine eigenen Vorstellungen über alle möglichen Fragen und Probleme zu behalten, zu denen es bei den Christen einen legitimen Pluralismus gibt. Einen neuen Gläubigen in die Kirche aufzunehmen, bedeutet nicht, alle seine Ideen und Positionen etwa zu politischen oder sozialen Fragen zu übernehmen.“
Vatikan: Johannes Paul vor dem dritten Todestag
Der Vatikan bereitet sich auf die Gedenkfeiern zum dritten Todestag Johannes Pauls II. vor. Der polnische Papst starb am Abend des 2. April 2005. Benedikt XVI. wird am Vormittag des 2. April auf dem Petersplatz eine Heilige Messe zum Gedenken an seinen Vorgänger zelebrieren. Am Abend findet am Grab Johannes Pauls in den vatikanischen Grotten unter der Basilika eine Gebetsvigil statt. Unterdessen geht das Seligsprechungsverfahren für Johannes Paul mit der nötigen Sorgfalt voran, erklärt der Präfekt für die Selig- und Heiligsprechungskongregation, der portugiesische Kardinal Jose Saraiva Martins.
25. März 2008
Osterbotschaft des Papst: „Auferstehung gibt Leiden einen Sinn“
Papst Benedikt XVI. hat gemeinsam mit Zehntausenden Gläubigen in Rom den Ostergottesdienst gefeiert. Mehr als 100 Fernsehanstalten übertrugen die Zeremonie und die von Benedikt XVI. in 63 Sprachen gesprochenen Ostergrüße in alle Welt. In seiner Botschaft mahnte der Papst zu tatkräftigem Einsatz für Gerechtigkeit „an den von blutigen Konflikten heimgesuchten Orten und überall dort, wo die Würde der menschlichen Person weiterhin missachtet und verletzt wird“. Benedikt forderte insbesondere ein Ende der Gewalt in Tibet. Er ermutigte zu „Lösungen, die das Wohl und den Frieden schützen“. Auch einige weitere Krisenherde der Welt erwähnte der Papst ausdrücklich. ... Ausgegangen war Benedikt XVI. in seiner Osterbotschaft vom Introitus der Ostermesse „Resurrexi, et adhuc tecum sum. Alleluia!“ – „Ich bin erstanden und bin immer bei dir. Halleluja!“ Die Auferstehung lasse den Sinn des Leidens verstehen, so Benedikt: Oft seien aber die Beziehungen zwischen Mensch und Mensch, zwischen Gruppe und Gruppe, zwischen Volk und Volk nicht von Liebe, sondern von Egoismus gekennzeichnet, von Ungerechtigkeit, von Hass, von Gewalt! Am Schluss erbat Benedikt XVI. die Fürsprache Mariens, die nach der Teilnahme an den Leiden der Passion und der Kreuzigung ihres Sohnes auch die Freude seiner Auferstehung erfahren habe.
Rom: Kreuzweg am Koloseum
Ein Kreuzweg mit chinesischen Anklängen Karfreitag Abend am römischen Kolosseum: Papst Benedikt XVI. hat gemeinsam mit Tausenden Gläubigen des Leidenswegs Christi gedacht. Die Meditationen und Gebete hatte in diesem Jahr Hongkongs Kardinal Joseph Zen Ze-kiun verfasst, einige chinesische Jugendliche trug das Kreuz auf zwei der 14 Stationen, und die Bilder, die 61 Fernsehstationen in die Länder der Welt trugen, stammten aus einer Pekinger Malschule, die von Steyler Missionaren gegründet worden war.
In seinen Meditationen und Gebeten sprach der Hongkonger Kardinal vom „Geheimnis des Bösen“ und einer „finsteren Stunde der Verfolgung“ für die Kirche in vielen Teilen der Welt. Gleichzeitig weitete er den Blick auf die Kirche als solche und – in Anspielung auf Petrus, der Jesus verleugnete - auf ihre Amtsträger.
Vatikan: Papst feiert Chrisam-Messe
Mit der Chrisam-Messe im Petersdom hat Papst Benedikt XVI. am Donnerstagmorgen die großen Feiern der Kar- und Ostertage eröffnet. Gemeinsam mit den in Rom anwesenden Kardinälen, Bischöfen und Priestern weihte er die heiligen Öle, die bei der Spendung von Taufe, Firmung, Krankensalbung sowie bei Weihen verwendet werden. In seiner Predigt rief Benedikt XVI. die Priester zu Sorgfalt und Ehrfurcht in ihrem liturgischen Dienst auf.
„Der Priester muss jemand sein, der wacht. Er muss wachsam sein angesichts der bedrängenden Mächte des Bösen. Er muss die Welt wach halten für Gott. Er muss einer sein, der steht: aufrecht gegen die Strömungen der Zeit. Aufrecht in der Wahrheit. Aufrecht im Einsatz für das Gute. Das Stehen vor Gott muss im Innersten auch ein Eintreten für den Menschen beim Herrn sein, der seinerseits für uns eintritt beim Vater.”
Zugleich mahnte der Papst zu Gehorsam gegenüber dem Lehramt: „Dieser grundlegende Gehorsam, der zum Menschsein gehört, wird im Priester noch konkreter: Wir verkündigen nicht uns selbst, sondern ihn und sein Wort, das wir uns nicht selber haben ausdenken können. Wir erfinden uns die Kirche nicht, wie wir sie gerne hätten, sondern wir verkündigen das Wort Christi in rechter Weise nur in Gemeinschaft mit seinem Leib, der die Kirche ist. Unser Gehorsam ist ein Glauben mit der Kirche, ein Denken und Sprechen mit der Kirche und ein Dienen mit ihr.”
18. März 2008
Papst Benedikt XVI feiert Palmsonntagliturgie. Aufruf zur Selbstkritik
Papst Benedikt XVI. ermuntert die Kirche am Beginn der Karwoche zur Selbstkritik. Die Christen müssten sich fragen, ob ihr Glaube offen für Suchende und frei von falschen Götzen sei, betonte der Papst in seiner Predigt zum Palmsonntag. Trotz kühler Witterung hatten sich zu der Messe rund 20.000 Menschen auf dem Petersplatz versammelt.
Zu Beginn des Gottesdienstes hielt Benedikt XVI. auf dem Petersplatz die traditionelle Palmprozession, die an den Einzug Jesu in Jerusalem erinnert. Begleitet wurde er von 270 Jugendlichen, im Vorausblick auf den Weltjugendtag, der vom 15. bis 20. Juli im australischen Sydney stattfindet.
Italien: Chiara Lubich tot - Papst würdigt Fokolare-Gründerin
Am Freitag ist Chiara Lubich, die Gründerin und Präsidentin der internationalen Fokolar-Bewegung, im Alter von 88 Jahren verstorben. Papst Benedikt würdigte in einem Beileidstelegramm ihr Lebenswerk, das geprägt sei von ihrer „Liebe zum gekreuzigten Herrn, und ihren unermüdlichen Einsatz für die Einheit der Kirche, für die Ökumene und für die Brüderlichkeit unter den Völkern”. In ihrem Einsatz für die Bedürfnisse des Menschen von heute habe sie immer „treu die volle Einheit mit Papst und Kirche bewahrt”. Lubich hatte 1943 den Anstoß zu einer Bewegung gegeben, die heute in 182 Ländern verbreitet ist.
Camille Perl zum Vizepräsidenten ernannt
Camille Perl ist Vizepräsident der Päpstlichen Kommission „Ecclesia Dei”, die für Kontakte zu Traditionalisten und Belange des tridentinischen Ritus zuständig ist. Der Vatikan teilte die Berufung Perls in das neu geschaffene Amt am Donnerstag mit. Der luxemburger Geistliche war seit der Gründung der Kommission im Jahr 1988 als deren Sekretär tätig. Geleitet wird die Einrichtung von dem kolumbianischen Kardinal Dario Castrillon Hoyos.
Den bisherigen Posten Perls übernimmt Mario Marini (71), bislang beigeordneten Sekretär der Gottesdienst-Kongregation. „Ecclesia Dei”, gegründet als eine Art Eingliederungsstelle für Anhänger des exkommunizierten Traditionalisten-Erzbischofs Marcel Lefebvre, hat seit der Wiederzulassung des tridentinischen Ritus durch Benedikt XVI. auch die Aufgabe, bei Konflikten um die alte Messe zu klären und zu helfen.
Kulturminister betont Gemeinsamkeiten von Juden und Christen
Zwischen Juden und Christen gibt es eine liturgische Verbindung. Daran hat jetzt der Präsident des Päpstlichen Kulturrats, Gianfranco Ravasi erinnert. Inmitten der Diskussion um die Neufassung der lateinischen Karfreitagsfürbitte und Missverständnisse um das Thema Bekehrung der Juden, betont Ravasi die gemeinsamen Wurzeln beider Religionen. Besonders evident werden die beim christlichen Psalter, entstanden aus den 150 Psalmen der jüdischen Tradition. Auch das Vater Unser hat seinen Ursprung wohl im jüdischen 18-Bitten-Gebet.
Der Christusglaube unterscheidet Juden und Christen, die derzeitige Diskussion um die Karfreitagsbitte macht das erneut deutlich, doch im Gottesbild, im Menschenbild, und auch in der Sicht der Gesellschaft gibt es viele Übereinstimmungen, so Ravasi.
11. März 2008
Vatikan. Papst: „Hedonismus bedroht Kirche“
Die Kirche wird durch die Oberflächlichkeit und den Hedonismus vieler Gläubiger bedroht. Das sagte Papst Benedikt XVI. den Teilnehmern der Vollversammlung des Päpstlichen Rates für Kultur. Benedikt kritisierte vor allem die Einflüsse des so genannten Säkularismus. Dieses Phänomen stand im Mittelpunkt der Beratungen des Kulturrates. Gegenmittel sei das gegenseitige Kennenlernen der Kulturen und der Dialog mit all jenen, die sich für die „echte Menschlichkeit“ einsetzen.
Großpönitentiar: Bessere Beichtvorbereitung notwendig
Eine bessere Vorbereitung der Beichtväter ist unbedingt nötig, damit das Sakrament der Versöhnung bei den Gläubigen einen größeren Zuspruch findet. Das erklärte der Großpönitentiar der katholischen Kirche, Bischof Gianfranco Girotti, jetzt in Rom. Der Regens der „Penitenzieria Apostolica“ hatte in der vergangenen Woche Priester zu einem Fortbildungskurs über das heikle Thema „Forum internum - Gewissensfragen“ eingeladen. Insgesamt betonte er die Notwendigkeit von Fingerspitzengefühl und Geduld bei der Ausübung des Dienstes als Beichtvater. Gegenüber dem „Osservatore Romano“ sagte Bischof Girotti, dass die Beichte generell in einer Krise stecke; dabei sei sie doch der „Schlüssel zum Heil und zur Rettung der Seelen“.
Benedikt XVI. warnt vor Desinteresse an der Geschichte
Ungebremster Fortschrittsglaube habe die Geschichtswissenschaften an den Rand gedrängt, sagte der Papst ... vor Mitgliedern des päpstlichen Komitees für Geschichtswissenschaft. Eine Gesellschaft, die die eigene Vergangenheit nicht kenne, werde anfällig für ideologische Manipulationen, so der Papst. Sie verliere die Basis des Zusammenlebens und gemeinsamer Anstrengungen für die Zukunft. Benedikt kritisierte, dass Lehrpläne mitunter erst bei der Französischen Revolution begännen und ganze Epochen ausblendeten.
Kommandant der Schweizergarde tritt zurück
Der Kommandant der Päpstlichen Schweizergarde, Elmar Theodor Mäder, hat seinen Rücktritt bekannt gegeben. Das bestätigte das Kommando der Schweizergarde ... gegenüber Radio Vatikan. Nach zehn Dienstjahren als Vize-Kommandant und seit 2002 als 33. Kommandant der Schweizergarde tritt Mäder voraussichtlich im August zurück. Unter anderem führte er die vatikanische Schutztruppe durch die Feierlichkeiten zu ihrem 500-jährigen Bestehen im Jahr 2006.
Ist der Streit um Karfreitagsfürbitte bald beigelegt?
Sollen Christen Juden missionieren oder nicht? Das scheint die Kernfrage im Streit um die Karfreitagsfürbitte im „außerordentlichen Ritus” der Messe zu sein – auf Proteste hin änderte der Vatikan kürzlich den Text. Nun ist nicht mehr vom „der Verblendung” der Juden die Rede - und doch geht der Streit weiter! Kommende Woche werden im Vatikan jüdische Delegationen zu Gesprächen erwartet. Kardinal Kasper äußerte ... die Hoffnung, dass dann der Streit beigelegt werden könne.
4. März 2008
Papst Benedikt XVI: „Entsetzen über verabscheuungswürdiger Akt“
Papst Benedikt XVI. hat „mit Bitterkeit“ die Nachricht von der Entführung des chaldäischen Erzbischofs von Mossul, Paulos Faraj Rahho, aufgenommen. Eine Pressemitteilung vom Freitagabend bezeichnet die Entführung als „verabscheuungswürdigen Akt“, der die gesamte Kirche und besonders die chaldäische zutiefst treffe. Die Umstände des Todes lassen – so die Mitteilung – vermuten, dass der kriminelle Akt von langer Hand vorbereitet worden sei.
Benedikt XVI. versichert dem Patriarchen Emmanuel III. Delly, allen leidgeprüften Christen sowie den Familienangehörigen seine Nähe. Zugleich fordert der Papst die Weltkirche zum Gebet auf, damit bei den Entführern Vernunft und Menschlichkeit siegen und der Bischof wieder freigelassen wird. Er hoffe auf Wege der Versöhnung und des Friedens für das irakische Volk.
Glaubenskongrgation, „Keine neue Taufformeln“
Beim Taufsakrament muss die Formel „Im Namen des Vaters und des Sohnes und des Heiligen Geistes“ verwendet werden. Das hat die Glaubenskongregation am Freitag in einer Antwort auf vorgelegte Zweifel klargestellt. Die Frage war, ob mit den beiden englischsprachigen Formeln „Im Namen des Schöpfers, des Erlösers und des Heiligmachenden“ und „Im Namen des Schöpfers, des Befreiers und des Erhalters“ gültig getauft werden könne. Die Antwort lautet nein. Des weiteren bestimmt die Kongregation, dass das Sakrament erneut gespendet werden muss, wenn eine der beiden Formeln bei der Taufe verwendet wurde. Das am Freitag veröffentlichte Dokument mit Datum vom 1. Februar ist vom Präfekten der Kongregation, dem amerikanischen Kurienkardinal William Levada, unterzeichnet.
Vatikan/Kuba: Bertone will helfen
Kardinalstaatssekretär Tarcisio Bertone zieht nach seiner sechstägigen Reise nach Kuba eine positive Bilanz. Positiv waren für ihn nicht nur die Begegnung mit der Kirche auf Kuba, sondern auch die Treffen mit den zivilen Autoritäten des Landes. Bertone sagte Kuba Hilfe bei der Überwindung der schweren Wirtschaftskrise zu, wie der Kardinalstaatssekretär im Gespräch mit Radio Vatikan betonte.
Strengere Regeln für den Messritus sind in Zukunft nicht vorgesehen
Der Sekretär der Gottesdienst-Kongregation hat Presseberichte zurückgewiesen, in denen von einer Kursänderung bei der Messfeier und neuen Regeln für den Ritus die Rede war. Unter anderem hatte die italiensche Zeitung „La Stampa“ am Montag berichtet, Monsignore Malcom Ranjith fordere kürzere Predigten und ausschließlich Mundkommunion. Über das Pressebüros des Heiligen Stuhls gab Ranjith jetzt bekannt, seine Aussagen seien aus verschiedenen Interviews zusammengestückelt und aus ihrem jeweiligen Kontext gerissen worden. Für die Messfeier gälten weiterhin die bestehenden Normen, stellte er klar. (apic)
Vatikan: Unumstößliches Nein zur Euthanasie
Papst Benedikt XVI. hat den Umgang mit Todkranken als „eine der dringendsten Herausforderungen unserer Zeit“ bezeichnet. Konkret regte er u.a. die Einführung eines „Sterbeurlaubs“ für Arbeitnehmer analog zum Elternschaftsurlaub bei der Geburt eines Kindes an. Menschen, die sterbende Familienangehörige bis zum Tod betreuen, brauchen die volle Unterstützung der Gesellschaft, sagte der Papst in einer programmatischen Ansprache vor den Angehörigen der Päpstlichen Akademie für das Leben, die an diesem Montag zu einem zweitägigen Kongress über die Begleitung Todkranker zusammengetreten sind.
Die XXVI mensis Februarii MMVIII
E Civitate Vaticana: Romanus Pontifex studiorum universitatis alumnos convenire vult
Postquam visitatio studiorum universitatis "La Sapienza" non fieri potuit, primum Summus Pontifex studiorum universitatis alumnos rursum conveniet. Priusquam precationem Angelicam in area Petriana fecit, annuntiavit se die Saturni proximo Mariali rosario a alumnis Romanis ineunte aetate studiorum universitatis recitato esse praefuturum. Mense Ianuarii Benedictus XVI ad visitationem studiorum universitatis "La Sapienza" propter repugnationes, quae annuntiatae erant, renuntiaverat. Papa dixit, dum studiorum universitatis alumnos Romanos die Saturni conveniat, cum eis quoque studiorum universitatis ex pluribus urbibus Europaeis et Americanis alumnos televisifice connexum iri. Est iam consuetudo, ut quidam in Civitate Vaticana has precationes factum conveniant.
Papa a sodalibus Societatis Iesu ut ambiguitatem relinquerent rogatus est
Summus Pontifex Benedictus XVI capitulum generale Societatis Iesu, totius orbis ordinis plurimos religiosos complectentis, participantes rogavit, ut omnibus ambiguitatibus relictis Ecclesiae doctrinaeque eius fideliter ministrarent. "Dum ubique terrarum signa praesentiae Dei quaeritis et vias extra Ecclesiam munitis, quibus homines cum aliis consentiant et colloquantur, fideles simul esse Ecclesiae mandato verbumque Dei sequi debetis, ut veritas unitasque doctrinae catholicae integrae maneant. Quod non solum ad contentiones laboresque singulorum sodalium Societatis Iesu spectat, sed omnia opera institutaque, in quibus cura ponitis, distincte et perspicue cognoscenda sunt, ut finis apostolatus vestri omni careat ambiguitate." Antequam Romanus Pontifex locutus est, Adolfus Nicolas, novus Societatis Iesu pater generalis, societatis erga Romanum Pontificem et Ecclesiam fidem affirmaverat dicens: "Beatissime Pater, dolemus esse aliquos, qui erroribus neclegentiaque inevitabilibus aliquorum nostrum interdum utantur, ut in peius mutent et discidia esse faciant et contraria. Quae saepe homines vitiis laborare tantummodo manifestant aut ad controversias spectant, quae in vita cottidiana exoriri possunt. Quae autem omnia studium nostrum Ecclesiae ministrandi non supprimunt."
Summus Pontifex: Quadragesima tempus est conversionis
Tempus quadragesimale bonam praebet occasionem menti renovandae annitendi ut fides vivificetur. Hoc in luce posuit Summus Pontifex Benedictus XVI occasione fidelibus alloquendi causa die Mercurii admittendi oblata. Christideles, ut dixit, vivendi ratione caritate imbuta praestent opportet. Papa primum quandam partem eorum, qui alloquendi causa admissi sunt, in Basilica Petriana salutaverat. Catechetica instructio in aula Pauli VI christifidelium plena habita est. Benedictus XVI pluribus coram milibus christifidelium pietatisque causa peregrinatorum litteras ab Augustino post scriptas explicavit velut "Retractationes" eius aut "Confessiones", illum librum, quem de vita sua scripsit, necnon viginti duos libros "De civitate Dei". Alloquendi causa admissos Romanus Pontifex certiores fecit Augustinum inter eos theologos esse, quos permagni haberet. "Augustino, pastor cum esset animarum, summae erat curae, innumerabilibus eius litteris probantibus homiliisque, doctrinam christianam divulgare eamque christifideles docere. Hic re vera Pater Ecclesiae vita et scriptis magnae perpetuitatem ad theologiam et hominum memoriae progessum in Occidente habuit vis."
Die XIX mensis Februarii MMVIII
E Civitate Vaticana: De periculis in quibus vita consecrata versatur
Franciscus Cardinalis Rodé presbyteros religiosaeque familiae sodales vituperavit, qui saecularibus nimis assimiliati essent, habitum ecclesiasticum oboedientiamque erga superiorem recusarent, precationes vitamque communem non magni facerent. Quibus verbis Cardinalis Rodé, dum a quodam diurnario actorum diurnorum Taurincensium interrogatur, quasdam difficultates ad vitam sacerdotum et religiosorum pertinentes comprehendit. "Confirmatio ad medium civium ordinem necnon relativismus ad rectos mores pertinens ambo sunt pericula, quibus vita consecrata vim amittit", praefectus Congregationis pro Institutis Vitae Consecratae et Societatibus Vitae Apostolicae explicavit. Cardinalis Rodé repertus est convictus caelibatum nec obstaculum esse nec angere, cum potius libertatem manifestaret caritatis donationisque suiipsius.
Prex in usu extraordinario Ritus Romani fundenda defensa est
Praeses Pontificii Consilii de Cultura precem die sexta in Passione Domini in usu extraordinario Ritus Romani fundendam defendit. Scripsit archiepiscopus Ioannes Franciscus Ravasi in quodam commentario actorum diurnorum "Osservatore Romano" non omnino reconditam esse in texto latino emendato "quandam rationem missionariam convertendi". Centrum spei christianae cum esset Iesus, Ecclesiam preces effundere, ut saeculis ad finem adductis ad Iesum congregata "Israelem credulum" iuxta se videret. Hoc esse doctrinam christianam, minime autem "rationem convertendi" Iudeos. Prex die sexta in Passione Domini pro Iudeis fundenda in Missali Romano usus extraordinarii ritus catholici est, quam Summus Pontifex verbis Sancti Pauli utens nuper emendaverat.
Sacerdotium centrum in exercitiis spiritualibus
Sacerdotis fuit figura, de qua in exercitiis spiritualibus, quibus Curia Romana hebdomadae proximae vacavit, principaliter meditati sunt. Exercitia spiritualia duas meditationes singulis diebus complectentia a Alberto Cardinali Vanhoye moderata sunt. Qui orationem coram Summo Pontifice eisque, qui in Curia Romana operam adiuctricem praestant, habens dixit eum, qui magno studio hominum aliorum incensus esset, Deo autem se non totum committeret, sacerdotem nequit esse mediatorem. E contrario nequit esse, quod vere ad sacerdotem spectaret, si quis quidem se totum Deo committeret, homo alter autem neclegeretur.
Novae normae ad causas beatificationis spectantes
Curia Romana novas edidit normas in causis beatificationis applicandas. Quibus statuendis competens Congregatio de Causis Sanctorum instructionem, cui titulus est "Sanctorum Mater" quaeque normas servandas determinat, die Lunae publici iuris fecit. Qua quoque data occasione praefectus Congregationis, Cardinalis Saraiva Martins, librum annuarium Congregationis notum fecit.
Die XII mensis Februarii MMVIII
E Civitate Vaticana. Summus Pontifex: "Quisque crucem suam accipiat"
Tempus Quadragesimae christifidelibus tempus est, quo de malis mundi cogitant causasque passionis oppugnant. Hoc est quod Papa Benedictus XVI ante precationem Angelicam die Dominica in area Petriana habitam dixit. Haec pugna ibi incipienda est, ubi malum visu tactuque manifestum videtur, id est apud Satanam. Affirmavit praeterea Summus Pontifex malum non solum in nobis, verum etiam circa nos manifestari. Propter quod Iesum nos adhortatum esse, ut quisque "crucem suam acciperetur", Papa commonefecit.
Papa: "Mulieres scientia doctrinaque magis pervestigandae sunt"
Summus Pontifex Benedictus XVI exoptat ea, quae mulieris et viri propria sint, doctrina magis explicari. Eis, qui conventui de "Muliere et viro - societate humana universa" Pontificio Consilio pro Laicis instituto interfuerunt, die Saturni prioris alloquendi causa admissis Summus Pontifex dixit: "Constat nobis opus esse nova scientiae pervestigatione, quae naturam humanam spectat quaeque iam antiquitus fide christiana traditis innitens progressus recentes scientiae et modum, quo homines cultu humanitateque huius temporis moti cogitant sentiuntque, respicit. Hoc modo non solum melius intelligimus ea, quae mulieris propria sunt, sed etiam quae viri, ad quae quoque scientia quasi curta quaedamque doctrinae rationes non raro pertinent." Summus Pontifex ipsis non loquens verbis de eis, quae mulieris et viri cultu humanitateque impulsorum propria sunt, quibusdam motibus ad cultum remque publicam pertinentibus, quorum assectatores differentias inter mulieres et viros tantummodo hominum communitate exortas putant, non assentitur. Benedictus XVI et in memoriam reduxit Deum hominem creavisse mulierem et virum, "unitos ac simul inter se differentes seseque complentes" et expetivit discrepantiam dirimi inter interpretationes, quibus mulier et vir in suo modo agendi solummodo hinc hominum communitate illinc rebus ad animantium vitam attinentibus moveantur. "Natura humana" inquit "et ea, quae ad cultum humanitatemque pertinent, se complent sese mutuo explicantia et evolventia, quo ea, quae mulieris et viri propria sunt, oriuntur eisque ea, quae ad ambo pertinent, muliebria nempe et virilia, inter se congruunt seseque complent."
Conventus de mulieribus primum habitus est
Primum eo ex tempore, quo Pontificium Consilium pro Laicis institutum est, die Iovis superiore conventus illo inceptus de "Muliere in Ecclesia et societate" habitus est occasione data diei quo viginti ante annos documentum "Mulieris Dignitatem", primae Litterae Apostolicae de "dignitate mulieris" illo publicatae, publici iuris factum est. ... Conventus de "muliere viroque, societate humana universa" a die septimo usque ad diem nono mensis Februarii celebratus res varias in luce posuit, id est de "rebus a mulieribus in Ecclesia gestis", de Iesu eiusque modo mulieribus utendi, de sententia qua affimatur ea, quae mulieris et viri sint, cultu humanitateque effici, sed etiam de laboribus in quibus mulieres operam impendentes positae sunt.
De prece "Pro Iudaeis" fundenda
Summus Pontifex Benedictus XVI precem pro Iudaeis in ritu Romano extraordinario fundendam mutavit. Loco verborum "Pro conversione Iudaeorum" christifidelibus omnibus ritum Romanum extraordinarium anni millesimi nongentesimi sexagesimi celebrantibus ab hoc inde tempore verbis "Oremus et pro Iudaeis" precandum est. Hoc est quod Secretaria Status Sedis Apostolicae die Martii hebdomadae prioris notum fecit. In prece pro Iudaeis Ecclesia obsecrat "ut Iudaei illuminentur" et "omnis Israel" salvus fiat, "plenitudine gentium" in Ecclesiam intrante. In Missali Romano anni millesimi nongentesimi sexagesimi publici facto verba "perfidi" vel "perfidia" in prece sublata erant. Textus latinus nunc publici iuris factus est qui hic sequitur: "Oremus et pro Iudaeis. Ut Deus et Dominus noster illuminet corda eorum, ut agnoscant Iesum Christum salvatorem omnium hominum. Oremus. Flectamus genua. Levate. Omnipotens sempiterne Deus, qui vis ut omnes homines salvi fiant et ad agnitionem veritatis veniant, concede propitius, ut plenitudine gentium in Ecclesiam Tuam intrante omnis Israel salvus fiat. Per Christum Dominum nostrum. Amen."
Die V mensis Februarii MMVIII
E Civitate Vaticana: Causa beatificationis Summi Pontificis Pii XII continuatur
Causae beatificationis Summi Pontificis Pii XII acta non in archivo reposita sunt. Hoc is, qui Congreationi de Causis Sanctorum praeest, affirmavit. Hoc anno diei recordamur, quo Papa Pacelli ante quinquaginta annos animam efflavit. Praeter alia incepta hac occasione oblata perficienda quaedam documenta in Archivo Secreto Vaticano adservata examinabuntur. Ea, quae his examinibus efficiuntur,"causae beatificationis Pii XII tantummodo conducere possunt", ut Cardinalis Ioseph Saraiva Martins a quodam actorum diurnorum, quae vulgo "Avvenire" nuncupatur, interrogatus dixit. Summus Pontifex iam heroicitatem virtutum successoris sui cognovit. Pius XII, qui unus ex Summis Pontificibus summa auctoritate praeditis saeculi vicesimi habetur, ab anno millesimo nongentesimo tricesimo nono usque ad annum millesimum nongentesimum quingesimum octavum in suprema Petri Cathedra sedebat. Modus suus regiminis socialistarum nationalium in Germania imperantis tractandi atque difficultatis ad persecutionem Iudeorum spectantis tollendae ab excessu suo usque ad hoc tempus iterum iterumque factus est causa contentionum dissentionumque.
Benedictus XVI: "Ecclesiae de quaestionibus bioethicis profitendum est"
Gravibus utens verbis Summus Pontifex rationes agendi insolentes in biotechnologia adhibitas vituperavit. Papa Congregatione pro Doctrina Fidei alloquendi causa admissa eius membra adhortatus est, ut quaestiones bioethicas susciperent, ius Ecclesiae simul confirmans his de quaestionibus profitendi. Benedictus XVI de duobus praecipuis regulis discernendi mentionem fecit: primum de dignitate humana ab initio vitae usque ad momentum, quo vita naturae redditur, respicienda, deinde de perseverantia in modo naturae proprio hominem actu coniugum procreandi. ... Praeterea Summus Pontifex utriusque documenti Congregatione pro Doctrina Fidei superiore anno publici iuris facti commonefecit, id est alterius de doctrina de Ecclesia, alterius de missione, quae ambo ad dialogum oecumenicum et interreligiosum explicandum adiuvare summo opere censet. Ea nequaquam eo spectavisse, ut incepta oecumenica impedirentur, sed ut notiones verbis emendatis adhiberentur. Explicationes dialogum oecumenicum incitaturas esse, cum clarius ea viderentur, quibus Ecclesiae seiungerentur.
E Civitate Vaticana: Nuntius de tempore quadragesimali publicatus est
Die Martis hebdomadae prioris nuntius Summi Pontificis, qui ad tempus quadragesimale spectat, in Civitate Vaticana publicatus est. Hoc anno de eleemosynis faciendis sermo est, quas facientes christiani adiuventur, ut "a cupiditate bonorum temporalium liberarentur", ut Benedictus XVI de verbis "Christus factus est pro vobis pauper" meditans, quae quasi ducem sequitur, scripsit. Nuntius propositus est a Ioseph Cardinali Cordes, Pontificii Consilii "Cor unum" praeside, necnon a Ioanne Petro Röthlin, qui instituto rebus subsidiariis dispensandis, cui nomen est "Ecclesia rebus adversis afflicta", praeest. Qui dixit magni esse momenti "habitum interiorem offerendi", quem habitum esse debere amoris supranaturalis. Ipsa rebus subsidiariis administrandis publici iuris collegia cum hierarchia coniuncta agere debere. ...
Romanus Pontifex in audientia generalis: "Inter fidem et rationem concordia"
Summus Pontifex Benedictus XVI de Sancti Augustini figura instructiones catecheticas, quas die Mercurii impertire solet, continuavit. In audientia generali in Civitate Vaticana concessa explicavit maxime cordi fuisse episcopo et doctori Ecclesiae fidei rationisque necessitudinem. De qua quoque Papa Benedictus XVI in sua oratione Ratisbonensi non paucis nota locutus est. "Fidem inter et rationem concordia non solum necessaria est, ut Deus vere cognoscatur, verum etiam simul ut videatur, qui nos simus et quo vita nostra tendat. Necessitudinem fidei rationisque intrinsecam experitus est percipiendo Deum in intimo suo esse, se autem Deum non invenire potuisse, cum a se ipso remotus esset. Homo a se alienatus Deo alienus est. Homo autem ad se reversus Deum invenit." Papa unam de sententiis clarissimis in libro "Confessiones" Augustini traditis attulit: "Fecisti nos ad te et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te." ... Sic Augustinus precatus est. Utinam haec precatio vitam quoque nostram moveat, ut nos eo ducat, ubi pacem veritatemque inveniamus et pacem fovere possimus. Dominus amorem suum praestet suaeque vobis gaudium praesentiae!"
Die XXVIII mensis Ianuarii MMVIII
Ex Civitate Vaticana: Romanus Pontifex tribunal Rotae Romanae exemplum esse affirmavit
Romanus Pontifex Benedictus XVI auditores aliosque ministros tribunalis Rotae Romanae die Saturni alloquens dixit sententias tribunalis Rotae Romanae exemplo esse omnibus tribunalibus ecclesiasticis ubique terrarum. Periculum pedetemptim "iurisdictiones locales" creandi semper esse, quae ab interpretatione communi legis doctrinaque Ecclesiae magis magisque seiungerentur. In iure dicendo unitatem cum magisterio ecclesiastico magni esse momenti. Memoravit quoque Benedictus XVI tribunal Rotae Romanae ante centum annos a Summo Pontifice Pio X Constitutione Apostolica "Sapienti consilio" anno millesimo nogentesimo octavo restitutum esse. Rotae Romanae tribunal suprema est in Ecclesia Catholica instantia appellationis, cuius inter alias causas pertractandas est de causis nullitatis matrimonii diiudicare, quae per appellationem legitimam ad id deferuntur. Maxime Benedictus VI ultimae allocutionis Ioannis Pauli II mense ianuarii anni bis millesimi quinti habitae de modo positivistico iuris applicandi, quo leges interpretationesque a doctrina Ecclesia separarentur, monentis in memoriam revocavit. Benedictus extulit in causis ipsis ad matrimonii nullitatem declarandam evitandum esse periculum subiective atque ad arbitrium interpretandi. Facta allata investiganda esse semper indissolubilitatis matrimonii, ut Ecclesia credit et docet, ratione habita.
Benedictus XVI: "Ius Canonicum aetati conveniens esse debet"
Lex homini usui est semperque aetati conveniens esse debet. Hoc Benedictus XVI occasione data diei anniversarii vigesimi quinti Codicis Iuris Canonici vigentis extulit. Vitam Ecclesiae cum normis canonicis in Codice Iuris Canonici scriptis semper arte coniunctam esse debere. Summus Pontifex coram membris Pontificii Consilii de Legum Textibus Interpretandis de Iuris Canonici principio locutus est: "Ius Ecclesiae non solum normarum est collectio a legislatore ecclesiastico huic populo peculiari, Ecclesiae nempe Christi, lata. In primis est quae momentum facit declaratio iurium obligationumque sacramentis nitentium, ex institutione ipsius vere Christi exortorum. Ad iuris canonici naturam christianus in Ecclesia pertinet." Nequaquam Ecclesiam normas velle, quae aetati non aptae essent. Ubi quandoque necessarium evaderet, Codicem ad praesentia accommodandum esse.
Summus Pontifex: "Reconciliatio supra nostras vires est"
"Humanas vires dotesque" excedit christianorum reconciliatio.Summus Pontifex Benedictus peregrinatoribus alloquendi salutandique causa die Mercurii admissione generaliter data hoc in auditorio Vaticano dixit. Hebdomadam, qua ubique terrarum ad unitatem christianorum obtinendam supplicaretur quaeque centesimum celebraretur, "tempus gratias reddendi", quod reconciliatio progrederetur, se intellegere. Quo magis christianos spem "in oratione Christi pro Ecclesia penitus" constituere debere, Romanus Pontifex dixit.
Ab instauratione liturgica non avertitur
Guido Marini, Magister pontificiarum Celebrationum Liturgicarum, extulit Summum Pontificem ab instauratione liturgica se avertere nolle. Benedictus XVI die festi "in Baptismate Domini", diurnariis praesertim natione italicis valde attendentibus, in aede sacra Xystina celebravit "a populo aversus". Quae verba Marini putat iam esse falsa. "Conversio potius est sacerdotis omniumque ad Christum. Porta ergo non clauditur, sed aperitur, ut omnes ad Dominum ducantur." Neque Litteras Apostolicas motu proprio datas, quibus ritus extraordinarii, quem vocarent, celebrandi facultas concederetur, neque Romanum Pontificem Benedictum ipsum instaurationem liturgicam reicere velle.
Die XXI mensis Ianuarii MMVIII
Ex Urbe: Sodales Societatis Iesu elegerunt
Sodalibus Societatis Iesu novus est superior generalis, cuius nomen est Adolfus Nicolas. In Hispania natus studia theologica Tokii et in Urbe excoluit. Ab anno millesimo nongentesimo sexagesimo quarto in Iapponia et in Philippinis vixit, in universitate studiorum Tokiensi, quae Sophia appellatur, docuit praesesque fuit associationis institutorum studiorum superiorum Asiaticorum Oceaniorumque, quae sodales Societatis Iesu moderantur. Ab anno bis millesimo quarto Nicolas Conferentiae Societatis Iesu Asiaticae Oceaniaeque praesedit. Septuagesimum primum aetatis annum expletus ordini catholico religiosorum maiori orbis, cui undeviginti milia ducenti sodales adscripti sunt, praeerit. Generalis superior, Petrus Ioannes Kolvenbach, natione Nederlandicus, qui adhuc hoc officium excercuit, post viginti quattuor annos officio renuntiaverat, quod in historia Societatis Iesu adhuc usque numquam evenit.
Ex Civitate Vaticana: De eis quae Romanus Pontifex ad sodales Societatis Iesu scripsit
Summus Pontifex Benedictus XVI sodales Societatis Iesu de aliquibus rebus gravibus ad operas eorum pertinentibus monuit. Ad patrem Petrum Ioannem Kolvenbach, qui officio superioris generalis renuntiaverat, de necessitudine, qua Christus alias religiones attingit, de theologia liberationis, de quaestionibus ad moralitatem in re sexuali spectantibus, de indissolubilitate matrimonii et de cura pastorali earum eorumque, qui a personis eiusdem sexus exclusive vel praevalenter se allectari experiuntur, plane scripsit. Summus Pontifex Societati Iesu gratias retulit, cum omnem curam atque operam posuerit fidemque erga ea, quae a cogitationibus Sancti Ignatii orta sunt, coluerit. Societatem operamque eius in annuntiatione Evangelii ponenda se magni aestimare addidit. Monuit quoque Romanus Pontifex sodalibus Societatis Iesu non sane esse obliviscendum votum singularem eis esse exhibendi Apostoli Petri Successoribus oboedientiam. ... .
Papa dixit Augustinum exemplum esse huius temporis hominibus
Qui est Pater Ecclesiae plurimi a Benedicto XVI aestimatus. Ioseph Ratzinger, cum iuvenis ipse esset, de Sancto Augustino quaestionem scripsit. Die quoque Mercurii hebdomadae praeteritae Summus Pontifex omnibus id volentibus in Civitate Vaticana alloquendi salutandique causa admissis de Augustino locutus est, id est de ultimis aetatis annis episcopi Hipponensis. Summus Pontifex Benedictus XVI exemplum … Sancti Augustini eis quoque, qui ex patria Papae venerant, supponere desideravit. "Eius labore usque ad extremum tempus aetatis impenso obituque auctoritas Sancti Augustini nobis elucetur. Exemplum eius eaque, quae instituit quaeque semper legi possunt, nos illuminant atque confirmant hac etiam aetate viventes. Eius exemplum sequentes nostra via pergamus Dei gratiae nos totos committentes. ..."
Habebitur omnium gentium conventus de feminis in Ecclesia
Pontificium Consilium pro Laicis mense februarii conventum ad omnes nationes pertinentem de feminis in Ecclesia instituet. Quo diei momorabitur, qua ante viginti annos Summus Pontifex Ioannes Paulus II Litteras Apostolicas "Mulieris Dignitatem" publici iuris fecit. Conventus, qui de "Femina et viro, societate humana universa" (vulgo: "Woman and man, the wohl of humanity") aget, a die septimo ad diem nonum usque mensis februarii in Urbe habebitur, ut Pontificium Consilium pro Laicis notum fecit. Plus quam ducentae quinqaginta feminae (virique) ex quinque continentibus venient. Pontificium Consilium pro Laicis in medium protulit fore conventus praeter alias quaestiones pertractandas difficultates ante oculos ponere, in quas feminae catholicae hoc tempore incurrunt, cum "identitatem vivunt et commercio fructuoso cum viris coniunctae ad aedificationem Ecclesiae conferunt". Instituetur conventus a Rocío Figueroa, femina natione Peruviana, cuius munus in Pontificio Consilio pro Laicis est res ad feminas pertinentes curare.
Die XIV mensis Ianuarii MMVIII
Ex Civitate Vaticana: Baptismus in Aede Sacra Xystina collatus
Summus Pontifex Benedictus XVI iuxta usum antiquum die Dominica, Festo in Baptismate Domini, in Aede Sacra Xystina infantibus sacramentum baptismi contulit. Erant tredecim editi, omnes pueri in Civitate Vaticana ministrantium. Benedictus XVI Sanctam Missam ad altare aedis sacrae Xystinae sub ingentibus imaginibus extremi et universalis Christi Iudicii, quas Michael Angelus confecit, exstructum, id est versus Deum et non ut annis praeteritis ad altare ligneum versus populum celebravit. Hac de re in quodam commentario pontificio legitur Benedictum XVI "pulchritudinem concentumque" Aedis Sacrae Xystinae "non turbare atque generis structurae, qua haec aedis, ut Sancta Missa ibi celebraretur, aedificata est", rationem habere in animo habuit. "Normas liturgicas" ei permittere hunc modum celebrandi. Commentarium addit Summum Pontificem versus Deum, "versus” ergo “crucem", Sanctam Missam celebrantem, "omnes christifideles, qui adsunt, habitu menteque ad orientem convertit". In homilia Benedictus XVI dixit baptismo hominem in "culturam vitae" ingredi. ...
In causis canonizationis peragendis christifideles laici duces sunt
"Sanctorum Mater" est titulus instructionis pontificiae, quae normas in causis beatificationis et canonizationis applicandas, de quibus quidam multum cogitaverant, in memoriam reduxit. Erant etiam quidam, qui legerent Benedictum XVI modum procedendi a Ioanne Paulo II constitutum mutavisse. At nihil quod ad essentiam normarum anno MIMLXXXIII publici iuris factarum pertineat mutatum esse Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, Ioseph Saraive Martins nomine, cuius est omnia tractare, quae ad Servorum Dei canonizationem perducunt, dixit. "Commonefecimus", inquit "episcopos muneris eorum, imprimis scilicet eorum diligentiae necessariae. Etenim de re gravi vitae Ecclesiae agitur. Ecclesia tantum, sicut Summus Pontifex Benedictus XVI nuper in plenaria nostri Dicasterii sessione docuit, veritatem omnium, quae ad vitam Servi Dei spectant, detegere vult." Cultum servis Dei, quorum causae instruendae essent, a christifidelibus exhiberi debere "motu proprio", Cardinalis adiunxit. "Id est", inquit, "in parochiis aliisque coetibus exoriri debet, a christifidelibus ergo excitatus. Hoc maximi est momenti. Nam sine fama sanctitatis, quae remotis causis, ut ita dicam, inter christifideles dissipatur, episcopus, etiamsi id vult, causam beatificationis non instruere potest. Est ergo christifidelium et eorum, qui ad parochias pertinent, episcopo proferre: Nos credimus hunc christianum, hunc servum Dei verum esse sanctum!" Propter quod Ecclesia cultum a christifidelibus iam exhibitum dumtaxat confirmat. "Hoc tempore multum de muneribus a christifidelibus laicis in Ecclesia exercendis sermo est. Hic exemplum est primae instantiae christifidelium ab Ecclesia praevisae. Episcopus non facit nisi examinare, utrum fama vera sit necne, acta investigationis Romam missurus. ... In causis ergo beatificationis pertractandis ad christifideles semper quoddam munus praecipuum pertinet!"
Audientia generalis: Benedictus XVI de Patre Ecclesiae a se plurimi aestimato locutus est
Summus Pontifex Benedictus XVI die Mercurii superiore catechesis instructiones de Patribus Ecclesiae continuavit. Audientiam generalem celebrans de illo Patre Ecclesiae, quem plurimi aestimat, locutus est, id est de Sancto Augustino, "Patre Eccleisae maxime egregio, maxima in Occidente auctoritate florente, homine etiam motibus inflammato, qui potissima quoque intelligentia conversusque fervore fidei praeditus est et episcopus in cura assidua animorum pastoris praestanda se praestavit".
Sodales Societatis Iesu admoniti, ut Ecclesiae fidem collerent
Franciscus Cardinalis Rodé sodales Societatis Iesu ad Ecclesiae fidem praestandam admonuit. Praefectus Congregationis pro Institutis Vitae Consecratae et Societatibus Vitae Apostolicae hoc Sanctam Missam, qua in Urbe conventus generalis in aede sacra vulgo "Il Gesù" appellata, quae Societati Iesu credita est, ceptus est, celebrans dixit. Maestum se sollicitumque fassus est videre Societatem Iesu ab Hierarchia magis magisque se amoventem, quod non ad spiritum Ingnatii pertinere Cardinalis Slovachus existimat. Electionem novi generalis, quod ad Societatem attineat, magni esse momenti, "caput" enim "bonum" efficax esse ad totum corpus. Rodé sodales Societatis Iesu adhortatus est, ut Ecclesiam plus amarent.
De normis strictioribus in causis beatificationis et canonizationis applicandis
In causis beatificationis canonizationis normae strictiores in posterum observandae sunt. Hoc cardinalis competens, Ioseph Saraiva Martins nomine, annuntiavit. Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum dixit diebus proximis instructionem publici iuris factum iri, quae ad normas strictiores spectat. In qua episcopos dioecesanos et postulatores, quorum esset investigationes circa vitam Servi Dei peragere, ad causas "cautius diligentiusque" pertractandas excitari, cardinalis a quodam diurnario actorum diurnorum vulgo "L´Osservatore Romano“ appellatorum interrogatus explicavit. Praeterea Saraiva Martins dixit instructionem viginti paginas comprehendentem novum procedendi modum a Benedicto XVI inceptum ad effectum adducere, quo Ecclesiae particulares ad normas Concilii Vaticani Secundi amplioribus iuribus pollerent.
Die VII mensis Ianuarii MMVIII
Ex Civitate Vaticana: Oratio pro eis, qui delictis sexualibus a sacerdotibus commissis, afflicti sunt
Ad preces Deo adhibendas pro eis, qui afflicti sunt a sacerdotibus, qui contra sextum Decalogi praeceptum deliquerunt, Sancta Sedes adhortata est. Congregationis pro Clericis praefectus, Claudius Cardinalis Hummes, hac mente ad adorationem eucharisticam continuam movit. Interesse delicta a sacerdotibus contra sextum Decalogi praeceptum commissa confiteri atque non tacite habere dixit. A quodam diurnario actorum diurnorum Vaticanorum, quae vulgo "L'Osservatore Romano' appellantur, interrogatus Cardinalis Brasilianus explicavit magni autem esse momenti praesertim sollicitudinem afflictorum."Ab omnibus", inquit, "adorationem eucharisticam precamur, ut coram Deo delicta commissa expiemus et afflictorum dignitatem videamus."
De documento Litteras Apostolicas "Summorum Pontificum" motu proprio datas declarando
Curia Romana mox documentum publici iuris faciet, quod Litteras Apostolicas "Summorum Pontificum" motu proprio datas sequetur. Hoc Tarcisius Cardinalis Bertone cuidam percontatori commentarii hebdomadalis picturis exornati "Familia Cristiana" vulgo appellati dixit explicans Pontificiam Commissionem, cui nomen est "Ecclesia Dei", novo in documento rationes normas Litterarum Apostolicarum "Summorum Pontificum" motu proprio datarum exsequendi declaraturam fore. Adiunxit Cardinalis Bertone hoc Litteras Apostolicas declarans documentum necessarium esse, cum post Litteras Apostolicas "Summorum Pontificum" motu proprio datas publici iuris factas obscuritas quaestionesque in eis exsequendis exortae sint. Eum puta errore captari, qui dixerit Summum Pontificem in animo habere, ut Ordo Missae post Concilium Vaticanum Secundum introductus tollendus Ususque extraordinarius Ritus Romani tamquam solus validus concedendus sit.
Maria quoque Mater Ecclesiae est
Virginem Mariam esse "Matrem Ecclesiae", quae simul nostra esset mater, Benedictus XVI, Summus christianae religionis Interpres, in prima novi anni audientia generalis in Aula Pauli VI celebrata praedicavit septem milia pietatis causa peregrinatorum de sollemnitate Sanctae Dei Genetricis Mariae, quam Ecclesia Catholica primo die novi anni celebrat, alloquens. Patres Concilii Epheseni anno centesimo quarto tricesimo uno Matrem Christi titolo "Deiparae" ornari declaraverunt. Benedictus XVI autem docuit Deum Mariam hoc licet titulo singulariter exaltatam ab hominibus amovere non voluisse. "Ex electione Mariae, ut Mater fiat Divini Salvatoris, aliae consequuntur virtutes donaque, quibus anteponitur, sicut eius conceptio immaculata eiusque in caelum assumptio, quibus Deus eam fulgere voluit. Maria, Deipara cum sit, mysterio et Christi et Ecclesiae insimul inseparabiliter iuncta cum nobis omnibus coniungitur. Christus in cruce pendens maternum eius amorem sicut Ioanni nobis quoque concredidit vocatis, ut Mariam assumeremus eam in nostra accipientes. Cuiusque ergo christiani ad vitam pertinet Maria, quae tutos ad Filium nos ducit piosque nos esse discipulos Iesu adiuvat."
Summus Pontifex: "Familiae ad pacem in omnibus terris fovendam magni momenti sunt"
Primo anni die Benedictus XVI, Augustus Pontifex,ad pacem servandam enixe adhortatus est. Sanctam Missam in Basilica Vaticana celebrans ad momentum quoque familiae animos attendit, quam quandam "procurationem primam paci fovendae" esse dixit. Magnum erat festum, quo Sedes Apostolica annum bis millesimum octavum inchoavit. Est enim dies quo Ecclesia, ut pax toto orbe terrarum foveatur, precatur et sollemnitas Dei Genitricis Mariae celebratur. Qua quoque occasione data hoc anno tres pueri natione theodisci vestibus magorum induti, stellam gestantes et cantare psallereque soliti in Basilica Vaticana aderant. Die, quo omnes ubique terrarum pacis recordantur, Augustus Pontifex de "familia humana, communitate pacis" locutus est. In homilia Papa memoravit "hominibus non facile esse pacem facere", quae "neque fructus conventi inter homines", sed maxime donum esset Dei. "Vera matrimonio inter virum et feminam fulta familia est 'cunae vitae atque amoris et educatrix non supplenda, qua quis ad pacem servandam educatur'.Quapropter familia 'procuratio prima paci fovendae' appellatur. Cuius iura qui negat aut impedit, veritatem de homine tegit ipsaque fundamenta in periculum adducit. Omnes gentes cum magna familia sint et in pace vivere desiderent, non possunt non bonis, quibus communitas familiae fulcit quibusque crescit, moveri."
Declarationem iurium hominum Unitarum Nationum Societatis, quae ante sexaginta annos scripta est, Benedictus XVI laudavit eam vero quoque cum illa Charta iurium familiae coniungens, quam Sancta Sedes ante viginti quinque annos exaraverat, desideransque iterum dicere sine familia integra stabilique non esse pacem in terris.